monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. > sectio 7 > sectio 21 > sectio 46 > csg456.346 > sectio 2 > sectio 11 > XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.162 > 240 > 301 > 312 > 100 > sectio > csg456.116 > 202 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 7
Samaria quoque custodia dicitur, non quo custodiant sermones Domini: sed quia custodes praeceptorum eius esse se iactent. Quae calumniam faciunt egenis, et confringunt pauperes. Egenum et pauperem intellige ecclesiasticum virum, qui veritatis simplicitate contentus, haereticorum suppellectilem, et eloquentiae fulgorem, argumentorumque divitias non requirit. Hae vaccae dicunt dominis suis: Afferte, et bibemus. Dominos earum vel principes perversorum dogmatum possumus appellare, Valentinum, et Marcionem, et Arium, et Eunomium: aut eos qui per multiplices libros ab aliis male inventa corroborant.